Passage
Curtius Rufus, Historiae Alexandri Magni 8.6.23
lat curtius phi001 perseus lat2
Nec cunctatus Eurylochus non ex toto domum suam aversari deos dixit, quia frater ipsius, quam quam impium facinus ausus foret, tamen et paenitentiam eius ageret et per se potissimum profiteretur indicium: in eam ipsam noctem, quae decederet, insidias conparatas fuisse, auctores scelesti consilii esse, quos minime crederet rex. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable