LOGOI

Passage

Curtius Rufus, Historiae Alexandri Magni 9.1.7

lat curtius phi001 perseus lat2

Abisares, qui, priusquam cum Poro dimicaretur, legatos ad Alexandrum miserat, rursus alios misit pollicentes, omnia facturum, quae imperasset, modo ne cogeretur corpus suum dedere: neque enim aut sine regio imperio victurum aut regnaturum esse captivum.

Provenance