Passage
Florus, Epitome Rerum Romanorum 2.33.12.50
lat florus phi001 perseus lat1
Tertio Aracelium oppidum magna vi repugnat;captum tamen. Postremo fuit Medulli montis obsidio, quem perpetua decem et octo milium fossa conprehensum undique simul adeunte Romano postquam extrema barbari vident, certatim igne, ferro inter epulas venenoque, quod ibi volgo taxo exprimitur, praecepere mortem, seque pars maior a captivitate, quae morte gravior ad id tempus indomitis videbatur, vindicaverunt. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable