LOGOI

Passage

Florus, Epitome Rerum Romanorum 2.9.21.23

lat florus phi001 perseus lat1

Apud Sacriportum Collinamque portam debellatae omnes hostium copiae; ibi Marius, hic Telesinus oppressi. Nec idem tamen caedium qui belli finis fuit. Stricti enim et in pace gladii, animadversumque in eos, qui se sponte dediderant. Minus est, quod apud Sacriportum, apud Collinam septuaginta milia amplius Sulla concidit: bellum erat. Quattuor milia deditorum inermium civium in Villa Publica interfici iussit:

Provenance