Passage
Aulus Gellius, Noctes Atticae 1.11.1
lat gellius phi001 perseus lat2
AUCTOR historiae Graecae gravissimus Thucydides, Lacedaemonios, summos bellatores, non cornuum tubarumve signis, sed tibiarum modulis in proeliis esse usos refert, non prorsus ex aliquo ritu religionum neque rei divinae gratia neque autem ut excitarentur atque evibrarentur animi, quod cornua et litui moliuntur; sed contra, ut moderatiores modulatioresque fierent, quod tibicinis numeris vis temperatur. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable