LOGOI

Passage

Aulus Gellius, Noctes Atticae 1.2.4

lat gellius phi001 perseus lat2

Is plerumque in convivio sermonibus, qui post epulas haberi solent, multa atque inmodica de philosophiae doctrinis intempestive atque insubide disserebat praeque se uno ceteros omnes linguae Atticae principes gentemque omnem togatam, quodcumque nomen Latinum rudes esse et agrestes praedicabat atque interea vocabulis haut facile cognitis, syllogismorum captionumque dialecticarum laqueis strepebat, χυριεύοντας et σωρείτας aliosque id genus griphos neminem posse dicens nisi se dissolvere. Rem vero ethicam naturamque humani ingenii virtutumque origines officiaque earum et confinia, aut contra morborum vitiorumque fraudes animorumque labes et pestilentias, asseverabat nulli esse ulli magis ea omnia explorata, comperta meditataque.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable