Passage
Aulus Gellius, Noctes Atticae 1.3.19
lat gellius phi001 perseus lat2
Hoc profecto nemo ignoravit, et priusquam Theognis, quod Lucilius ait, nasceretur. Set id quaero, id desidero: cum pro amico contra ius, contra quam licet, salva tamen libertate atque pace, faciendum est et cum de via, sicut ipse ait, declinandum est, quid et quantum et in quali causa et quonam usque id fieri debeat. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable