Passage
Aulus Gellius, Noctes Atticae 1.3.25.p1
lat gellius phi001 perseus lat2
Nam cum in rebus aut paribus aut non longe secus utilitas amici aut honestas nostra consistit, honestas procul dubio praeponderat; cum vero amici utilitas nimio est amplior, honestatis autem nostrae in re non gravi levis iactura est, tunc quod utile amico est, id prae illo quod honestum nobis est fit plenius, sicuti est magnum pondus aeris parva lamna auri pretiosius. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable