Passage
Aulus Gellius, Noctes Atticae 1.4.3
lat gellius phi001 perseus lat2
quam Pro Cn. Plancio dixit, ita existimavit—sed verba prius, de quibus iudicium ab eo factum est, ipsa ponam: Quamquam dissimilis est pecuniae debitio et gratiae. Nam qui pecuniam dissolvit, statim non habet id quod reddidit, qui autem debetdlebet, is retinet alienun; gratiam autem et qui refert habet, et qui habet in eo ipso quod habet refert. Neque ego nunc Plancio desinam debere, si hochioc solvero, nec minus ei redderem voluntate ipsa, si hoc molestiae non accidisset — Crispum sane, Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable