Passage
Aulus Gellius, Noctes Atticae 1.7.2
lat gellius phi001 perseus lat2
Tironiana cura atque disciplina facto, ita scriptum fuit: Homines tenues, obscuro loco nati, navigant; adeunt ad ea loca quae numquam antea adierant. Neque noti esse iis quo venerunt neque semper cum cognitoribus esse possunt, hac una tamen fiducia civitatis, non modo apud nostros magistratus, qui et legum et existimationis periculo continentur, neque apud cives solum Romanos, qui et sermonis et iuris et multarum rerum societate iuncti sunt, fore se tutos arbitrantur, sed quocumque venerint, hanc sibi rem praesidio sperant futurum. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable