LOGOI

Passage

Aulus Gellius, Noctes Atticae 10.1.6

lat gellius phi001 perseus lat2

Verba M. Varronis ex libro Disciplinarum quinto haechace sunt: Aliud est quarto praetorem fieri et quartum; quod quarto locum adsignificat ac tres ante factos, quartum tempus adsignificat et ter ante factum. Igitur Ennius recte, quod scripsit: Quintus pater quartum fit consul, et Pompeius timide, quod in theatro, ne adscriberet consul tertium aut tertio, extremas litteras non scripsit.

Provenance