Passage
Aulus Gellius, Noctes Atticae 10.24.1
lat gellius phi001 perseus lat2
DIE quarto et die quinto, quod Graeci εἰς τετάρτην καὶ εἰς πέμπτην dicunt, ab eruditis nunc quoque dici audio, et qui aliter dicit pro rudi atque indocto despicitur. Sed Marci Tullii aetas ac supra eam non, opinor, ita dixerunt, diequinte enim et diequinti pro adverbio copulate dictum est, secunda in eo syllaba correpta. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable