LOGOI

Passage

Aulus Gellius, Noctes Atticae 10.26.9

lat gellius phi001 perseus lat2

Appetitas porro huiuscemodi translationes habitasque esse pro honestamentis orationis, Lucretius quoque testimonium in hac eadem voce dicit. In quarto enim libro clamorem per arterias et per fauces gradientem dicit, quod est nimio confidentius quam illud de navibus Sallustianum. Versus Lucreti hi sunt: Praeterea radit vox fauces saepe, facitque Asperiora foras gradiens arteria clamor.

Provenance