Passage
Aulus Gellius, Noctes Atticae 10.3.9
lat gellius phi001 perseus lat2
velut sunt ista quae de C. Verre dicit, quae nos, ut in praesens potuimus, quantum memoria subpeditabat, adscripsimus: Ipse inflammatus scelere et furore in forum venit. Ardebant oculi, toto ex ore crudelitas eminebat. Expectabant omnes quo tandem progressurus aut quidnam acturus esset, cum repente hominemhorminem proripi atque in foro medio nudari ac deligari et virgas expediri iubet. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable