LOGOI

Passage

Aulus Gellius, Noctes Atticae 10.4.4

lat gellius phi001 perseus lat2

Vos, inquit, cum dicimus, motu quodam oris conveniente cum ipsius verbi demonstratione utimur et labeas sensim primores emovemus ac spiritum atque animam porro versum et ad eos quibuscum sermocinamur intendimus. At contra cum dicimus nos, neque profuso intentoque flatu vocis neque proiectis labris pronuntiamus, sed et spiritum et labeas quasi intra nosmet ipsos coercemus. Hoc idem fit et in eo, quod dicimus tu, ego et tibi et mihi. Nam sicuti, cum adnuimus et abnuimus, motus quidam ille vel capitis vel oculorum a natura rei quam significat non abhorret, ita in his vocibus quasi gestus quidam oris et spiritus naturalis est. Eadem ratio est in Graecis quoque vocibus, quam esse in nostris animadvertimus.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable