LOGOI

Passage

Aulus Gellius, Noctes Atticae 11.1.2

lat gellius phi001 perseus lat2

Coniectare autem possumus ob eandem causam, quod Italia tunc esset armentosissima multam, quae appellatur suprema institutam in dies singulos duarum ovium, boum triginta, pro copia scilicet boumbourn proque ovium penuria. Sed cum eiusmodi multa pecoris armentique a magistratibus dicta erat, adigebantur boves ovesque alias pretii parvi, alias maioris, eaque res faciebat inaequalem multae poenitionem. Idcirco postea lege Aternia constituti sunt in oves singulas aeris deni, in boves aeris centeni.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable