Passage
Aulus Gellius, Noctes Atticae 12.1.8
lat gellius phi001 perseus lat2
Sic enim, quod a vobis scilicet abest, pleraeque istae prodigiosae mulieres fontem illum sanctissimum corporis, generis humani educatorem, arefacere et extinguere cum periculo quoque aversi corruptique lactis laborant, tamquam pulcritudinis sibi insignia devenustet, quod quidem faciunt eadem vecordia, qua quibusdam commenticiis fraudibus nituntur ut fetus quoque ipsi, in corpore suo concepti, aboriantur, ne aequor illud ventris inrugetur ac de gravitate oneris et labore partus fatiscat. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable