LOGOI

Passage

Aulus Gellius, Noctes Atticae 12.13.20.p1

lat gellius phi001 perseus lat2

citra oceanum dixit. Quid enim potest dici citra oceanum esse, cum undique oceanus circumscribat omnis terras et ambiat? Nam citra quod est, id extra est; qui autem potest intra esse dici, quod extra est? Sed si ex una tantum parte orbis oceanus foret, tum quae terra ad eam partem foret, citra oceanum esse dici posset vel ante oceanum; cum vero omnis terras omnifariam et undiqueversum circumfluat, nihil citra eum est, sed, undarum illius ambitu terris omnibus convallatis, in medio eius sunt omnia, quae intra oras eius inclusa sunt, sicuti hercle sol non citra caelum vertitur, sed in caelo et intra caelum.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable