Passage
Aulus Gellius, Noctes Atticae 12.13.29
lat gellius phi001 perseus lat2
Num igitur secundum istam verborum M. Tullii similitudinem, qui iubetur intra Kalendas pronuntiare, is et ante Kalendas et ipsis Kalendis iure pronuntiare potest? Neque id fit quasi privilegio quodam inscitae consuetudinis, sed certa rationis observatione, quoniam omne tempus, quod Kalendarum die includitur, intra Kalendas esse recte dicitur. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable