Passage
Aulus Gellius, Noctes Atticae 12.13.6
lat gellius phi001 perseus lat2
Tum deinde disseruit, me et plerisque aliis audientibus, in hunchune ferme modum: Cum dies, inquit, ita praefinita est, ut iudex intra Kalendas pronuntiet, occupavit iam haec omnes opinio, non esse dubium quin ante Kalendas iure pronuntietur, et id tantum ambigi video quod tu quaeris, an Kalendis quoque iure pronuntietur. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable