LOGOI

Passage

Aulus Gellius, Noctes Atticae 12.14.6

lat gellius phi001 perseus lat2

Fuit etiam qui diceret, homo in libris atque in litteris adsiduus, saltem sibi dictum videri u littera media extrita; salutem enimenin ante dictum, quod nos saltem diceremus. Nam cum alia quaedam petita et non impetrata sunt, tum solemus, inquit, quasi extremum aliquid petituri quod negari minime debeat, dicere hoc saltem fieri aut dari oportere, tamquam salutem postremo petentes, quam impetrari certe et obtineri sit aequissimum.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable