Passage
Aulus Gellius, Noctes Atticae 12.2.7
lat gellius phi001 perseus lat2
Ponit deinde quae apud Ciceronem reprehendat, quasi Enniana, quod ita scripserit in libris De Republica: Ut Menelao Laconi quaedam fuit suaviloquens iucunditas, et quod alio in loco dixerit: breviloquentiam in dicendo colit. Atque ibi homo nugator Ciceronis errores deprecatur et: Non fuit, inquit, Ciceronis hoc vitium, sed temporis; necesse erat haec dici, cum illa legerentur. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable