LOGOI

Passage

Aulus Gellius, Noctes Atticae 12.5.10

lat gellius phi001 perseus lat2

Sed haut scio, inquit, an dicat aliquis, ipsum illud quod pugnat, quod gemit, si malum dolor non est, cur necesse est gemere et pugnare? Quia enim omnia quae non sunt mala molestia quoque omni non carent, sed sunt pleraque noxa quidem magna et pernicie privata, quia non sunt turpia, contra naturae tamen mansuetudinem lenitatemque opposita sunt et infesta per obscuram quandam et necessariam ipsius naturae consequentiam. Haec ergo vir sapiens tolerare et exanclare potest, non admittere omnino in sensum sui non potest; ἀναλγησία enim atque ἀπάθεια non meo tantum, inquit, sed quorundam etiam ex eadem porticu prudentiorum hominum, sicuti iudicio Panaetii, gravis atque docti viri, inprobata abiectaque est.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable