LOGOI

Passage

Aulus Gellius, Noctes Atticae 12.5.3

lat gellius phi001 perseus lat2

Post deinde, cum Taurus et medicos accersisset conlocutusque de facienda medella esset et eum ipsum ad retinendam patientiam, testimonio tolerantiae quam videbat perhibito, stabilisset, egressique inde ad vehicula et ad comites rediremus: Vidistis, inquit Taurus, non sane iucundum spectaculum, sed cognitu tamen utile, congredientes conpugnantesque philosophum et dolorem. Faciebat vis illa et natura morbi, quod erat suum, distractionem cruciatumque membrorum, faciebat contra ratio et natura animi, quod erat aeque suum: perpetiebatur et cohibebat coercebatque infra sese violentias effrenati doloris. Nullos eiulatus, nullas conplorationes, ne ullas quidem voces indecoras edebat, signa tamen quaedam, sicut vidistis, existebant virtutis et corporis, de possessione hominis pugnantium.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable