Passage
Aulus Gellius, Noctes Atticae 12.5.7
lat gellius phi001 perseus lat2
Natura, inquit, omnium rerum quae nos genuit, induit nobis inolevitque in ipsis statim principiis quibus nati sumus, amorem nostri et caritatem, ita prorsus ut nihil quicquam esset carius pensiusque nobis quam nosmet ipsi, atque hoc esse fundamentum ratast conservandae hominum perpetuitatis, si unusquisque nostrum, simul atque editus in lucem foret, harum prius rerum sensum adfectionemque caperet quae a veteribus philosophis τὰ πρῶτα κατὰ φύσιν appellata sunt; ut omnibus scilicet corporis sui commodis gauderet, ab incommodis omnibus abhorreret. Postea per incrementa aetatis exorta e seminibus suis ratiost et utendi consilii reputatio et honestatis utilitatisque verae contemplatio subtiliorque et exploratior commodorum incommodorumque dilectus; atque ita prae ceteris omnibus enituit et praefulsit decori et honesti dignitas ac, si ei retinendae obtinendaeve incommodum extrinsecus aliquod obstaret, contemptum est; neque aliud esse vere et simpliciter bonum nisi honestum, aliud quicquam malum nisi quod turpe esset existimatum est. Reliqua omnia, quae in medio forent ac neque honesta essent neque turpia, neque bona esse neque mala decretum est. Productiones tamen et relationes suis quaeque momentis distinctae divisaeque sunt, quae προηγμένα et ἀποπροηγμένα ipsi vocant. Propterea voluptas quoque et dolor, quod ad finemfiner ipsum bene beateque vivendi pertinet, et in mediis relicta et neque in bonis neque in malis iudicata sunt. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable