LOGOI

Passage

Aulus Gellius, Noctes Atticae 13.1.1

lat gellius phi001 perseus lat2

MARCUS CICERO in primo Antonianarum ita scriptum reliquit: Hunc igitur ut sequerer properavi quem praesentes non sunt secuti; non ut proficerem aliquid, neque enim sperabam id nec praestare poteram, sed ut, si quid mihi humanitus accidisset, multa autem inpendere videntur praeter naturam etiam praeterque fatum, huius diei vocem testem reipublicae relinquerem meae perpetuae erga se voluntatis.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable