Passage
Aulus Gellius, Noctes Atticae 13.11.7
lat gellius phi001 perseus lat2
Quod Varro hoc in loco dixit bellaria, ne quis forte in ista voce haereat, significat id vocabulum omne mensae secundae genus. Nam quae πέμματα Graeci aut τραγήματα dixerunt, ea veteres nostri bellaria appellaverunt. Vina quoque dulciora est invenire in comoediis antiquioribus hoc nomine appellata dictaque esse ea Liberi bellaria. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable