LOGOI

Passage

Aulus Gellius, Noctes Atticae 13.21.12

lat gellius phi001 perseus lat2

Sed in illo quoque itidem Vergilii versu: Haec finis Priami fatorum, si mutes haec et hic finis dicas, durum atque absonum erit respuentque aures quod mutaveris. Sicut illud contra eiusdem Vergilii insuavius facias, si mutes: quem das finem, rex magne, laborum? Nam si ita dicas: quam das finem, iniucundum nescio quo pacto et laxiorem vocis sonum feceris.

Provenance