LOGOI

Passage

Aulus Gellius, Noctes Atticae 13.21.19

lat gellius phi001 perseus lat2

Hic enim peccatus, quasi peccatio, recte Latineque dicitur, sicut hic incestus, non qui admisit, sed quod admissum est, et hic tributus, quod tributum nos dicimus, a plerisque veterum dicta sunt. Hi quoque adlegatus et hic arbitratus pro adlegatione proque arbitratione dicuntur, qua ratione servata arbitratu et adlegatu meo dicimus.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable