LOGOI

Passage

Aulus Gellius, Noctes Atticae 13.21.25

lat gellius phi001 perseus lat2

Illud vero cumprimis apud Homerum veteres grammatici adnotaverunt, quod, cum dixisset quodam in loco κολοιούς τε ψῆράς τε, alio in loco, non ψηρῶν τε, set ψαρῶν dixit: Τῶν δʼ ὥς τε ψαρῶν νέφος ἔρχεται ἠὲ κολοιῶν, secutus non communem, sed propriam in quoque vocis situ iucunditatem; nam si alterum in alterius loco ponas, utrumque feceris sonitu insuave.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable