Passage
Aulus Gellius, Noctes Atticae 13.21.4
lat gellius phi001 perseus lat2
Nam in primo Georgicon, quem ego, inquit, librum manu ipsius correctum legi, urbis, per i litteram scripsit. Verba e versibus eius haec sunt: urbisne invisere, Caesar, Terrarumque velis curam. Verte enim et muta, ut urbes dicas, insubidius nescio quid facies et pinguius.