Passage
Aulus Gellius, Noctes Atticae 13.22.1
lat gellius phi001 perseus lat2
T. CASTRICIUS, rhetoricae disciplinae doctor, qui habuit Romae locum principem declamandi ac docendi, summa vir auctoritate gravitateque et a divo Hadriano in mores atque litteras spectatus, cum me forte praesente, usus enim sum eo magistro, discipulos quosdam suos senatores vidisset die feriato tunicis et lacernis indutos et gallicis calciatos, Equidem, inquit, maluissem vos togatos esse; si pigitum est, cinctos saltem esse et paenulatos. Sed si hic vester huiusmodi vestitus de multo iam usu ignoscibilis est, soleatos tamen vos, populi Romani senatores, per urbis vias ingredi nequaquam decorum est, non hercle vobis minus quam illi tum fuit, cui hoc M. Tullius pro turpi crimine obiectavit. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable