Passage
Aulus Gellius, Noctes Atticae 13.23.19
lat gellius phi001 perseus lat2
Ac ne id quidem praetermittendum puto, cuiusmodi est, quod in Commentario Servii Claudii scriptum invenimus, Nerio dictum quasi Neirio, hoc est sine ira et cum placiditate, ut eo nomine mitem tranquillumque fieri Martem precemur; ne enim particula, ut apud Graecos, ita plerumque in Latina quoque lingua privativa est. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable