Passage
Aulus Gellius, Noctes Atticae 13.23.4
lat gellius phi001 perseus lat2
Est enim rectus casus vocabuli, sicut in libris veterum scriptum est, Nerio, quamquam M. Varro in Satura Menippea, quae inscribitur Σκιομαχία, non Nerio, sed Nerienes vocative dicit in his versibus: Te Anna á Peranna, Pánda Cela, té Pales, Neriénes et Minérva, Fortuna ác Ceres.