Passage
Aulus Gellius, Noctes Atticae 13.25.4
lat gellius phi001 perseus lat2
opera mihi princeps et prope omnis in litteris disciplinisque Graecis sumpta est, non usque eo tamen infrequens sum vocum Latinarum, quas subsicivo aut tumultuario studio colo, ut hanc ignorem manubiarum interpretationem vulgariam, quod esse dicantur manubiae praeda. Sed quaero an M. Tullius, verborum homo diligentissimus, in oratione quam dixit De Lege Agraria Kalendis Ianuariis contra Rullum, inani et inlepida geminatione iunxerit manubias et praedam, si duo haec verba idem significant neque ulla re aliqua dissident. Atque, ut erat Favorinus egregia vel divina quadam memoria, Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable