LOGOI

Passage

Aulus Gellius, Noctes Atticae 13.26.4

lat gellius phi001 perseus lat2

Id quoque in eodem libro Nigidiano animadvertimus: Si huius, inquit, amici vel huius magni scribas, unum i facito extremum, sin vero hei magnei, hei amicei, casu multitudinis recto, tum ante i scribendum erit e, atque id ipsum facies in similibus. Item si huius terrai scribas, i littera fit extrema, si huic terrae, per e scribendum est. Item mei qui scribit in casu interrogandi, velut cum dicimus mei studiosus, per i unum scribat, non per e; at cum mehei, tum per e et i scribendum est, quia dandi casus est.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable