Passage
Aulus Gellius, Noctes Atticae 13.28.4
lat gellius phi001 perseus lat2
Nam sicut illi ad certandum vocati proiectis alte brachiis consistunt caputque et os suum manibus oppositis quasi vallo praemuniunt, membraque eorum omnia, priusquam pugna mota est, aut ad vitandos ictus cauta sunt aut ad faciendos parata—ita animus atque mens viri prudentis, adversus vim et petulantias iniuriarum omni in loco atque in tempore prospiciens, esse debet erecta, ardua, saepta solide, expedita in sollicitis, numquam conivens, nusquam aciem suam flectens, consilia cogitationesque contra fortunae verbera contraque insidias iniquorum, quasi brachia et manus, protendens, ne qua in re adversa et repentina incursio inparatis inprotectisque nobis oboriatur. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable