LOGOI

Passage

Aulus Gellius, Noctes Atticae 13.30.6

lat gellius phi001 perseus lat2

Ecce autem id quoque in mentem venit, quod etiam Plautus in Poenulo faciem pro totius corporis colorisque habitu dixit. Verba Plauti haec sunt: Set eárum nutrix quá sit facie mi éxpedi.— Statúra non magna córpore aquilost. — Ipsa east.— Specié venusta, óre atque oculis pérnigris.— Formám quidem hercle vérbis depinxtí probe!

Provenance