LOGOI

Passage

Aulus Gellius, Noctes Atticae 14.1.32

lat gellius phi001 perseus lat2

Haec nos sicca et incondita et propemodum ieiuna oratione adtingimusadtigimus. Set Favorinus, ut hominis ingenium fuit utque est Graecae facundiae copia simul et venustas, latius ea et amoenius et splendidius et profluentius exequebatur, atque identidem commonebat ut caveremus ne qua nobis isti sycophantae ad faciendam fidem inreperent, quod viderentur quaedam interdum vera effutire aut spargere.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable