Passage
Aulus Gellius, Noctes Atticae 14.2.26
lat gellius phi001 perseus lat2
Verba ex oratione M. Catonis cuius commeminit Favorinus, haec sunt: Atque ego a maioribus memoria sic accepiaccept: si quis quid alter ab altero peterent, si ambo pares essent, sive boni sive mali essent, quod duo res gessissent uti testes non interessent, illi unde petitur, ei potius credendum esse. Nunc si sponsionem fecissent Gellius cum Turio: Ni vir melior esset Gellius quam Turius, nemo, opinor, tam insanus esset qui iudicaret meliorem esse Gellium quam Turium; si non melior Gellius est Turio, potius oportet credi unde petitur. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable