LOGOI

Passage

Aulus Gellius, Noctes Atticae 14.7.7

lat gellius phi001 perseus lat2

Tum adscripsit de locis in quibus senatusconsultum fieri iure posset, docuitque confirmavitque, nisi in loco per augurem constitute, quod templum appellaretur, senatusconsultum factum esset, iustum id non fuisse. Propterea et in curia Hostilia et in Pompeia et post in Iulia, cum profana ea loca fuissent, templa esse per augures constituta, ut in iis senatusconsulta more maiorum iusta fieri possent. Inter quae id quoque scriptum reliquit, non omnes aedes sacras templa esse ac ne aedem quidem Vestae templum esse.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable