Passage
Aulus Gellius, Noctes Atticae 15.18.3
lat gellius phi001 perseus lat2
Ea Cornelii sacerdotis ariolatio levis tum quidem visa est et vecors. Magnae mox admirationi fuit, quod non modo pugnae dies quae in Thessalia pugnata est, neque proelii exitus qui erat praedictus, idem fuit, sed omnes quoque pugnandi reciprocae vices et ipsa exercituum duorum conflictatio vaticinantis motu atque verbis repraesentata est. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable