LOGOI

Passage

Aulus Gellius, Noctes Atticae 15.27.4

lat gellius phi001 perseus lat2

In eodem Laeli Felicis libro haec scripta sunt: Is qui non universum populum, sed partem aliquam adesse iubet, non comitia, sed concilium edicere debet. Tribuni autem neque advocant patricios neque ad eos referre ulla de re possunt. Ita ne leges quidem proprie, sed plebisscita appellantur quae tribunis plebis ferentibus acceptaaccept sunt, quibus rogationibus ante patricii non tenebantur, donec Q. Hortensius dictator legem tulit, ut eo iure quod plebs statuisset omnes Quirites tenerentur.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable