Passage
Aulus Gellius, Noctes Atticae 15.31.4
lat gellius phi001 perseus lat2
Mittunt Rodii ad Demetrium legatos cum his verbis: Quae, malum, inquiunt, ratiost ut tu imaginem istam velis incendio aedium facto disperdere? Nam si nos omnes superaveris et oppidum hoc totum ceperis, imagine quoque illa integra et incolumi per victoriam potieris; sin vero nos vincere obsidendo nequiveris, petimus consideres ne turpe tibi sit, quia non potueris bello Rodios vincere, bellum cum Protogene mortuo gessisse. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable