LOGOI

Passage

Aulus Gellius, Noctes Atticae 15.8.2

lat gellius phi001 perseus lat2

Verba haec, quae adposuimus, Favoni sunt: Praefecti popinae atque luxuriae negant cenam lautam esse, nisi cum lubentissime edis, tum auferatur et alia esca melior atque amplior succenturietur. Is nunc flos cenae habetur inter istos quibus sumptus et fastidium pro facetiis procedit, qui negant ullam avem praeter ficedulam totam comesse oportere; ceterarum avium atque altilium nisi tantum adponatur, ut a cluniculis inferiore parte saturi fiant, convivium putant inopia sordere, superiorem partem avium atque altilium qui edint, eos palatum parum delicatum habere. Si proportione pergit luxuria crescere, quid relinquitur, nisi ut delibari sibi cenas iubeant, ne edendo defetigentur, quando stratus lectuls auro, argento, purpura amplior aliquot hominibus quam dis inmortalibus adornatur?

Provenance