Passage
Aulus Gellius, Noctes Atticae 16.10.11
lat gellius phi001 perseus lat2
Sed quoniam res pecuniaque familiaris obsidis vicem pignerisque esse apud rempublicam videbatur amorisque in patriam fides quaedam in ea firmamentumque erat, neque proletarii neque capite censi milites, nisi in tumultu maximo, scribebantur, quia familia pecuniaque his aut tenuis aut nulla esset.