Passage
Aulus Gellius, Noctes Atticae 16.10.16
lat gellius phi001 perseus lat2
Verba autem Sallusti in Historia Iugurthina de C. Mario consule et de capite censis haec sunt: Ipse interea milites scribere, non more maiorum nec ex classibus, sed ut libido cuiusque erat, capite censos plerosque. Id factum alii inopia bonorum, alii per ambitionem consulis memorabant, quod ab eo genere celebratus auctusque erat, et homini potentiampotential quaerenti egentissimus quisque oportunissimus. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable