Passage
Aulus Gellius, Noctes Atticae 16.13.7
lat gellius phi001 perseus lat2
Primos autem municipes sine suffragii iure Caerites esse factos accepimus concessumque illis ut civitatis Romanae honorem quidem caperent, sed negotiis tamen atque oneribus vacarent, pro sacris bello Gallico receptis custoditisque. Hinc tabulae Caerites appellatae versa vice, in quas censores referri iubebant quos notae causa suffragiis privabant. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable