Passage
Aulus Gellius, Noctes Atticae 16.4.4
lat gellius phi001 perseus lat2
ut adessent, his additis exceptionibus: Nisi harunce quae causa erit: funus familiare feriaeve denicales, quae non eius rei causa in eum diem conlatae sint, quo is eo die minus ibi esset, morbus sonticus auspiciumve quod sine piaculo praeterire non liceat, sacrificiumve anniversarium quod recte fieri non possit nisi ipsus eo die ibi sit, vis hostesve, status condictusve dies cum hoste; si cui eorum harunce quae causa erit, tum se postridie quam per eas causas licebit, eo die venturum adiuturumque eum qui eum pagum, vicum, oppidumve delegerit.