Passage
Aulus Gellius, Noctes Atticae 17.19.3
lat gellius phi001 perseus lat2
Nam cum, inquit, animadverterat hominem pudore amisso, inportuna industria, corruptis moribus, audacem, confidentem lingua ceteraque omnia praeterquam animam procurantem, istiusmodi hominem cum viderat studia quoque et disciplinas philosophiae contrectare et physica adire et meditari dialectica multaque id genus theoremata auspicari sciscitarique, inclamabat deum atque horminum fidem ac plerumque inter clamandum his eum verbis increpabat: Ἄνθρωπε, ποῦ βάλλεις; σκέψαι εἰ κεκάθαρται τὸ ἀγγεῖον· ἂν γὰρ εἰς τὴν οἴησιν αὐτὰ βάλλῃς, ἀπώλετο· ἢν σαπῇ, οὖρον ἢ ὄξος γένοιτο ἢ εἴ τι τούτων χεῖρον. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable